- BANNUM Vini
- BANNUM Viniius quod domino Feudi competit, cui licet vinum suum particulatim vendere, certô dierum spatiô, v. g. 40. tenentibus seu hominibus suis a vini proprii venditione cessantibus. Gall. Ban a vin, et ban-vin, in Consuetudin. Turon. Andegavens. Cenoman. Marchensi et Iuliodun. apud Car. du Fresne. Item in Charta Philippi Aug. A. C. 1185. apud Morinum Histor. Vastin. l. 5. in Charta Ebonis Dom. Castrimeliandi de Immunitatibus dicti Castri, in Charta Henrici Ducis Solliaci pro Libertatibus d'Aiz es Berry A. C. 301, alibique passim. Vide hanc in rem Auctores magnô numerô laudatos, a Car. du Fresne Glossar Interdum vero vox Gallica Ban-vin, latius extenditur, sic ut non tantum vini dominici venum exponendi ius spectet, sed carnis quoque distraheudae, uti docet Idem ex Charta Philipp. II. Regis Rom. A. C. 1208. descriptâ in Magno Record. Leodiensi p. 11. et Thomasserio in Consuetudimbus localib. Bituric. c. 31. 46. 59.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.